monumenta.ch > Servius > 611
    >>> Versus 612

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 611

1 lm|nec partem posuere suis|lm bene addidit 'suis', id est cognatis, adfinibus. haec enim fuerat apud maiores donandi ratio, non profusa passim: nam hoc est velle inaniter perdere. unde Cicero ait in libris legum 'stipem prohibeo: nam auget superstitionem et exhaurit domos'. dignis igitur largiendum est, unde Horatius 'cur eget indignus quisquam, te divite?' id est indignus paupertate.
Servius HOME

bav1646.287 bnf7959.171 bnf7960.131 bnf7962.68 bnf10307.348 csg861.108 med221.246 ubk206.209 uldBPL52.47

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik