monumenta.ch > Servius > 743 > 609
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 608 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 609

1 lm|pulsatusve parens|lm item quod levius est dixit parricidii comparatione. possumus autem Oedipum accipere, extinctorem Lai.
2 lm|aut fraus innexa clientlm ex lege XII tabularum venit, in quibus scriptum est 'patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto': si enim clientes quasi colentes sunt, patroni quasi patres, tantundem est clientem, quantum filium fallere. et hoc posse fieri ex Horatii dictis intellegimus, qui cum loqueretur de avaris potentibus, ait de vicino cliente 'pellitur paternos in sinu ferens deos'. Urbano tamen hoc displicet et dicit rarum esse hoc magisque contrarium, cum magis patronos decipiant frequenter clientes. vult autem intellegi praevaricatores, qui patroni sunt clientium, quos nunc susceptos vocamus.
Servius HOME

bav1646.287 bnf7959.171 bnf7960.131 bnf7962.67 bnf10307.347 csg861.107 med221.245 ubk206.208 uldBPL52.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik