2 | lm|lucent genialibus altis|lm aliud est. Tantalus, rex Corinthiorum, amicus numinibus fuit. quae cum frequenter susciperet et quodam tempore defuissent epulae, filium suum Pelopem occidit et diis epulandum adposuit. tunc abstinentibus cunctis, Ceres umerum eius exedit, et cum eum dii per Mercurium revocare ad superos vellent, eburneus ei est umerus restitutus, ut 'umeroque Pelops insignis eburno'. ideo autem sola Ceres dicitur comesse, quia ipsa est terra, quae corpus resolvit. per Mercurium autem ob hoc fingitur esse revocatus, quod ipse est deus prudentiae, per quam philosophi deprehenderunt παλιγγενεσίαν vel μετεμψύχωσιν. Tantalus autem hac lege apud inferos dicitur esse damnatus, ut in Eridano inferorum stans nec undis praesentibus nec vicinis eius pomariis perfruatur. per haec autem avaritia significatur, ut etiam Horatius 'quid rides? mutato nomine de te fabula narratur'. |