monumenta.ch > Servius > 601
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 600 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 601

1 lm|quid memorem lapithas|lm hi populi Thessaliae fuerunt, quibus imperabat Ixion, amicissimus, ut diximus supra, Iovi, Phlegyae filius. qui post nubis coitum fictae in formam Iunonis, cum se de eius stupro iactaret, ab irato Iove ad inferos trusus est et illic religatus ad rotam circumfusam serpentibus.
2 lm|pirithoum|lm et hic unus de Lapithis fuit, qui cum Theseo descendit ad rapiendam Proserpinam.
Servius HOME

bav1646.286 bnf7959.171 bnf7960.130 bnf7962.67 bnf10307.347 csg861.105 med221.245 ubk206.208 uldBPL52.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik