monumenta.ch > Servius > 596
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 595 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 596

1 lm|per tota novem cui iugera corpus porrigitur|lm quantum ad publicam faciem, magnitudinem ostendit corporis; sed illud significat, quia de amatore loquitur, libidinem late patere, ut ait supra 'nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem lugentes campi'. sane de his omnibus rebus mire reddit rationem Lucretius et confirmat in nostra vita esse omnia quae finguntur de inferis. dicit namque Tityon amorem esse, hoc est libidinem, quae secundum physicos et medicos in iecore est, sicut risus in splene, iracundia in felle: unde etiam exesum a vulture dicitur in poenam renasci: etenim libidini non satis fit re semel peracta, sed recrudescit semper, unde ait Horatius 'incontinentis aut Tityi iecur'. ipse etiam Lucretius dicit per eos, super quos iamiam casurus inminet lapis, superstitiosos significari, qui inaniter semper verentur et de diis et caelo superioribus male opinantur: nam religiosi sunt qui per reverentiam timent. per eos autem qui saxum volvunt ambitum vult et repulsam significari, quia semel repulsi petitores ambire non desinunt. per rotam autem ostendit negotiatores, qui semper tempestatibus turbinibusque volvuntur.
Servius HOME

bav1646.286 bnf7959.171 bnf7960.130 bnf7962.67 bnf10307.347 csg861.104 med221.245 ubk206.208 uldBPL52.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik