1 | lm|nec non et tityon|lm Tityos Terrae secundum alios filius fuit, secundum alios a Terra nutritus: unde poeta elegit sermonem, quo utrumque significaret, nam 'alumnum' dixit. hic amavit Latonam, propter quod Apollinis confixus sagittis est et damnatus hac lege apud inferos, ut eius iecur vultur exedat: quamquam Homerus vicissim dicat duos vultures sibi in eius poenam succedere. sane in usu est 'vultur', licet Cicero 'vulturius' dixerit, quod quidem potest esse et derivativum: Ennius 'vulturus in campo miserum mandebat homonem'. declinatur autem 'hic Tityos huius Tityi', sicut 'Delos Deli'. |