1 | lm|hic genus antiquum terrae|lm id est primum: Titanas enim contra Saturnum genuit, Gigantas postea contra Iovem. et ferunt fabulae Titanas ab irata contra deos Terra ad eius ultionem creatos, unde et Titanes dicti sunt ἀπὸ τῆς τίσεως, id est ab ultione. de his autem solus Sol abstinuisse narratur ab iniuria numinum, unde et caelum meruit. |