monumenta.ch > Servius > 578
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 577 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 578

1 lm|bis patet in praeceps|lm ideo 'in praeceps' addidit, quia potest quid etiam sursum patere. videtur autem hoc prudentioribus ideo dictum, quia secundum rationem sphaerae sol cum in unam concesserit partem, duae quasi Tartarum faciunt: una, a qua discessit, et altera, ad quam numquam accedit: quod melius sphaerae indicat ratio. hoc autem dicit: Tartarus ipse bis tantum in praeceps patet et tendit sub umbras, quantus est suspectus, id est altitudo, ad Olympum aetherium. deest 'est'.
Servius HOME

bav1646.285 bnf7959.170 bnf7960.130 bnf7962.67 bnf10307.346 csg861.102 med221.244 ubk206.207 uldBPL52.45