1 | lm|vestibulo sedeat|lm Megaeram significat. hoc autem dicit: cernis hanc quam saeva sit? est intus alia 'inmanis atris hiatibus quinquaginta', quae est saevior, quam Hydra fuit. multi ipsam Hydram volunt, quod non procedit: nam eam in aditu legimus inferorum ubi dixit 'ac belua Lernae'. quam alii tria volunt habuisse capita, alii novem, Simonides quinquaginta dicit. |