monumenta.ch > Servius > 545
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 544 <<<     >>> Versus 546

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 545

1 lm|explebo numerum|lm ut diximus supra, 'explebo' est minuam: nam ait Ennius 'navibus explebant sese terrasque replebant', quem Caper secutus cum de praepositione 'ex' tractaret, hoc exemplum posuit. sensus ergo est: minuam vestrum numerum et reddar tenebris. nam circa Aenean et Sibyllam aliquid lucis fuisse intellegimus, quippe circa vivos: unde paulo post 'respicit Aeneas subito' et reliqua. alii 'explebo' male putant 'complebo' esse, umbrarum scilicet a quibus discesserat numerum. alii 'explebo numerum' dicunt esse finiam tempus statutum purgationi et in corpus recurram, ut hoc sit 'reddarque tenebris' - nam legimus 'clausae tenebris et carcere caeco' - ut sit sensus: irasceris mihi quasi homo, nonne et ego homo futurus sum? alii dicunt: cur irasceris? in locis his sum, quamdiu vitae per vim ereptae expleam tempus, post 'tenebris', id est meis sedibus, reddar. sed haec omnia congrua loco non esse manifestum est: non enim intellegere possumus Sibylla aliud volente, scilicet ut abscederet, Deiphobum ad aliud respondisse.
Servius HOME

bav1646.284 bnf7959.169 bnf7960.129 bnf7962.66 bnf10307.345 csg861.97 med221.243 ubk206.205 uldBPL52.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik