1 | lm|hac vice sermonum|lm haec sacra, ut diximus supra, praeter unius diei spatium non tenebant: unde veretur Sibylla, ne inanibus fabulis 'datum', id est statutum et legitimum, 'tempus' teratur. quod autem dicit 'aurora medium axem traiecerat', illud ostendit, quod secundum Tuscos diei ortus est a sexta diei hora; ortus enim diei habet auroram. Donatus tamen dicit Auroram cum quadrigis positam Solem significare. |