monumenta.ch > Servius > 505 > 532
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 531 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 532

1 lm|pelagine venis erroribus actus??|lm non ad inferos, sed ad locum, in quo inferorum descensus est, id est ad Avernum, si intra terram sunt inferi. alii altius intellegunt: qui sub terra esse inferos volunt secundum chorographos et geometras, qui dicunt terram σφαιροειδῆ esse, quae aqua et aere sustentatur. quod si est, ad antipodes potest navigatione perveniri, qui quantum ad nos spectat, inferi sunt, sicut nos illis. hinc est quod terram esse inferos dicimus, quamquam illud sit, quia novem cingitur circulis. Tiberianus etiam inducit epistolam vento allatam ab antipodibus, quae habet 'superi inferis salutem': qua occasione tractat reciprocum hoc quod diximus supra. nam prudentiores etiam animas per μετεμψύχωσιν dicunt ad alterius climatis corpora transire, nec in eo orbe versari in quo prius fuerunt: unde ait Lucanus 'regit idem spiritus artus orbe alio: longae, canitis si cognita, vitae' (Lucan. 1,456). sciendum tamen hoc Homericum esse: nam etiam illic Elpenor similiter Vlixem interrogat.
Servius HOME

bav1646.284 bnf7959.169 bnf7960.129 bnf7962.66 bnf10307.344 csg861.95 med221.243 ubk206.205 uldBPL52.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik