1 | lm|parthenopaeus|lm Melanippae et Martis, sive Melanionis filius, rex Arcadiae fuit, qui Thebana bella puer admodum petiit. |
2 | lm|adrasti pallentis imago|lm rex Sicyonis Adrastus primo fuit, post Argivorum, socer, sicut dictum est, Tydei et Polynicis. quod autem ait 'pallentis' aut epitheton est umbrae, aut illud respexit, quia in bello Thebano consumptis sex ducibus solus aufugit. fugae autem comes semper est pallor. |