monumenta.ch > Servius > 477
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 476 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 477

1 lm|datum molitur iter|lm peragit. 'datum' autem dixit aut ratione fati concessum, aut oblatum fortuito, quod τυχὸν dicunt. an iniunctum?
2 lm|arva tenebant ultima|lm atqui multa adhuc supersunt. sed dixit quantum ad y pertinet litteram: in his enim quae dixit mixta sunt virtutibus vitia, in his autem quae dicturus est nocentum poenas a piorum segregat meritis. nam inferi, ut diximus supra, humanam continent vitam, hoc est animam in corpore constitutam. haec autem quae dixit mixta esse manifestum est: licet enim in viris fortibus laudetur virtus, est tamen vituperabile alienum imperium caedibus occupare; item amare privignum crimen est, virtus maritum. alii distinctione mutata dicunt: tenebant arva, quae ultima viri fortes frequentant, id est quae possident ultima.
Servius HOME

bav1646.282 bnf7959.168 bnf7960.128 bnf7962.65 bnf10307.343 csg861.90 med221.241 ubk206.203 uldBPL52.43

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik