1 | lm|lenibat|lm pro 'leniebat'. et antique dixit, ut 'squamis auroque polibant' pro 'poliebant'. maiores enim in omnibus coniugationibus imperativo 'bam' addebant et faciebant inperfectum ab indicativo: quod in tribus adhuc observatur, in quarta etiam 'e' additur, ut nutri, nutriebat. |
2 | lm|lacrimasque ciebat|lm sibi, non Didoni: vel profundebat: aut certe illud dicit, sermo quidem eius lacrimas exigebat - nam 'ciere' est proprie alteri fletum movere - sed illa inmobilis mansit. tractum autem est hoc de Homero, qui inducit Aiacis umbram Vlixis conloquia fugientem, quod ei fuerat causa mortis. |