monumenta.ch > Servius > 448
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 447 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 448

1 lm|nunc femina caeneus|lm Caenis virgo fuit, quae a Neptuno pro stupri praemio meruit sexus mutationem. fuit etiam invulnerabilis. qui pugnando pro Lapithis contra Centauros crebris ictibus fustium paulatim fixus in terra est, post mortem tamen in sexum rediit. hoc autem dicto ostendit Platonicum illud vel Aristotelicum, animas per μετεμψύχωσιν sexum plerumque mutare.
Servius HOME

bav1646.282 bnf7959.168 bnf7960.128 bnf7962.65 bnf10307.342 csg861.86 med221.240 ubk206.202 uldBPL52.42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik