1 | lm|evadnenque|lm haec †ifilli filia, uxor Capanei fuit, quae se in ardentem mariti rogum praecipitavit. |
2 | lm|et pasiphaen|lm haec, ut supra diximus, tauri amore flagravit. |
3 | lm|laodamia|lm uxor Protesilai fuit. quae cum maritum in bello Troiano primum perisse cognovisset, optavit ut eius umbram videret: qua re concessa non deserens eam, in eius amplexibus periit. |