Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 445
1 | lm|his phaedram|lm haec filia fuit Minois et Pasiphaes, uxor Thesei, quae privignum Hippolytum amore capta de stupro interpellavit et despecta apud maritum eum falsi criminis detulit. qui iratus invocavit Aegeum patrem, ut Hippolyto currus agitanti inmitteret phocam: quo facto territis equis et Hippolyto interempto Phaedra amoris inpatientia laqueo vitam finivit. |
2 | lm|procrinque|lm filia Iphicli, uxor Cephali fuit. qui cum venandi studio teneretur, labore fessus ad locum quendam in silvis ire consueverat et illic ad se recreandum auram vocare. quod cum saepe faceret, amorem in se movit Aurorae, quae ei canem velocissimam, Laelapam nomine, donavit et duo hastilia inevitabilia et reciproca, eumque in amplexus rogavit. ille ait iusiurandum se habere cum coniuge mutuae castitatis. quo audito respondit Aurora: ut probes igitur coniugis castitatem, muta te in mercatorem. quo facto ille iit ad Procrin et oblatis muneribus impetratoque coitu confessus est maritum. quod illa dolens cum audisset a rustico amare eum Auram, quam invocare consueverat, ad silvas profecta est et in frutectis latuit ad deprehendendum maritum cum paelice. qui cum more solito auram vocaret, Procris egredi cupiens frutecta commovit. sperans Cephalus feram, hastam inevitabilem iecit et ignarus interemit uxorem. |
3 | lm|maestamque eriphylen|lm haec Amphiarai, auguris Argivi, uxor fuit: quae latentem bello Thebano maritum Polynici prodidit monili accepto, quod ante uxori dederat. qui ductus ad proelium hiatu terrae periit. cuius filius Alcmaeon postea in vindictam patris matrem necavit et est, ut Orestes, furore correptus. vituperatur sane Vergilius quod maestam dixerit quam στυγερήν legit, id est nocentem: nam maesta est στυγνή. |