monumenta.ch > Servius > 444
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 443 <<<     >>> Versus 445

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 444

1 lm|curae non ipsa in morte relinquunt|lm hoc est, etiam illic amant et habent peractorum imaginem criminum, sicut etiam de piis dicturus est 'quae gratia curruum armorumque fuit vivis, quae cura nitentes pascere equos, eadem sequitur tellure repostos'. sane sciendum, ut diximus supra, loqui eum de amore generali, sicut etiam Plato in symposio tractat: nihil enim interest quid quis amet, dummodo amore teneatur. notandum etiam - nam rarum est - quia cum masculino genere supra usus sit, ut 'hic quos durus amor', tantum feminarum ponit exempla, non quo desint viri, sed elegit sexum inpatientem ad amandum: tamen paulo post etiam Sychaei facturus est commemorationem.
Servius HOME

bav1646.281 bnf7959.167 bnf7960.128 bnf7962.65 bnf10307.342 csg861.84 med221.240 ubk206.201 uldBPL52.41

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik