1 | lm|et duros perferre labores|lm Homerus enim Achillis umbram introducit loquentem et dicentem libentius se apud superos cuncta adversa tolerare, quam apud inferos imperare. quod autem ait 'aethere in alto' poetice dictum est: aether enim supernus est, sed nostrum habitaculum aetherem vocavit inferorum comparatione. |