monumenta.ch > Servius > 395
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 394 <<<     >>> Versus 396

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 395

1 lmn vincla petivit|lm Hercules a prudentioribus mente magis, quam corpore fortis inducitur, adeo ut duodecim eius labores referri possint ad aliquid: nam cum plura fecerit, duodecim tantum ei adsignantur propter agnita duodecim signa. quod autem dicitur traxisse ab inferis Cerberum, haec ratio est, quia omnes cupiditates et cuncta vitia terrena contempsit et domuit: nam Cerberus terra est, id est consumptrix omnium corporum. unde et Cerberus dictus est, quasi κρεοβόρος, id est carnem vorans: unde legitur 'ossa super recubans': nam non ossa citius terra consumit.
Servius HOME

bav1646.279 bnf7959.166 bnf7960.127 bnf7962.63 bnf10307.340 csg861.76 med221.237 ubk206.198 uldBPL52.40

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik