lm|gaudet cognomine terra|lm nominis sui similitudine. facit autem 'hic' et 'haec cognominis': nam in Plauto lectum est cum una de Bacchidibus diceret 'illa mea cognominis fuit' (Plaut. [Ps. 4, 2, 21]). quod autem communi genere in 'e' misit ablativum, metri necessitas fecit.