monumenta.ch > Servius > 362
    >>> Versus 363

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 362

1 lm|me fluctus habet|lm quia secundum philosophos corpus solum nostrum est, quod nobiscum oritur, nobiscum perit. anima enim generalitatis est et adeo non est nostra, ut etiam in alia corpora plerumque transeat. ergo 'me' corpus meum, quod est hominis proprium. est autem Homeri αὐτοὺς δὲ ἑλώρια τεῦχε κύνεσσιν.
Servius HOME

bav1646.278 bnf7959.166 bnf7960.126 bnf7962.63 bnf10307.339 csg861.73 med221.237 ubk206.197 uldBPL52.39