1 | lm|gens crudelis|lm Lucanorum. et dicit eum a Veliensibus interemptum, ut 'portusque require Velinos'. sane sciendum Veliam tempore quo Aeneas ad Italiam venit, nondum fuisse. ergo anticipatio est, quae, ut supra diximus, si ex poetae persona fiat, tolerabilis est; si autem per alium, vitiosissima est, ut nunc de Palinuro ait: quamquam alii ad divinandi scientiam referant, quasi ab umbra dictum. Velia autem dicta est a paludibus, quibus cingitur, quas Graeci ἕλη dicunt. fuit ergo 'Elia', sed accepit digammon et facta est 'Velia', ut 'Enetus Venetus'. |