monumenta.ch > Servius > 434 > 783 > 770 > 340
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 339 <<<     >>> Versus 341

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 340

1 lm|multa maestum cognovit in umbra|lm prudentiores dicunt animas recentes a corporibus sordidiores esse donec purgentur: quae purgatae incipiunt esse clariores. unde ait paulo post 'donec longa dies perfecto temporis orbe concretam exemit labem purumque reliquit aetherium sensum atque aurai simplicis ignem', id est non urentis, ut est solis. inde est quod aliae animae lunarem circulum, aliae solstitialem retinere dicuntur pro modo purgationis. bene ergo Palinurum obscura umbra circumdatum dicit et vix agnitum, qui ne ad loca quidem pervenerat purgationis: sic etiam de Didone dicturus est 'agnovitque per umbram obscuram'.
Servius HOME

bav1646.278 bnf7959.165 bnf7960.126 bnf7962.62 bnf10307.339 csg861.70 med221.236 ubk206.196 uldBPL52.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik