1 | lmnops inhumataque turba est|lm duo dicit, id est nec legitimam sepulturam habet, neque imaginariam. inopem enim dicit sine pulveris iactu - nam 'ops' terra est - id est sine terra, sine humatione. vult autem ostendere tantum valere inanem, quantum plenam sepulturam: nam et Deiphobi umbra transvecta est, cui Aeneas cenotaphium fecit, ut 'tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem constitui'. bene autem sepultos, id est fletos - nam sine fletu sepultura non est, unde legimus 'inhumata infletaque turba' - facit supradicta flumina transire, quibus luctus nomen inposuit. 'centum' autem 'annos' ideo dicit, quia hi sunt legitimi vitae humanae, quibus completis potest anima transire ripas, id est ad locum purgationis venire, ut redeat rursus in corpora. sane sciendum quia, cum terram dicimus, haec ops facit; si nympham dicamus, haec Opis; si divitias, hae opes numero tantum plurali. |