monumenta.ch > Servius > 451 > 324
    >>> Versus 325

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 324

1 lm|et fallere numen|lm ut supra diximus, sive propter Victoriae favorem, Stygis filiae: nam dicitur statuisse Iuppiter, ut si quis de diis fefellisset eius numen periurio, uno anno et novem diebus ab ambrosia et nectare prohiberetur. ratio autem est quam supra diximus: ideo per Stygem dii iurant, quia tristitia contraria est aeternitati, τὸ στυγνὸν τῷ μακαρίῳ χαὶ ἀθανάτῳ.
Servius HOME

bav1646.277 bnf7959.165 bnf7960.126 bnf7962.62 bnf10307.338 csg861.68 med221.235 ubk206.196 uldBPL52.38