monumenta.ch > Servius > 309
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 309

1 lm|autumni frigore primo|lm extremitatem vult ostendere, quod ait Iuvenalis 'iam letifero cedente pruinis autumno': nam prima eius pars fervet, ut 'totoque autumni incanduit aestu'. sane sciendum, secundum Plinium folia autumnali tempore ideo cadere, quia omnis tunc in arboribus umor aestatis calore invenitur exhaustus. ergo 'cadunt', non quia tunc siccari incipiunt, sed quia tunc eis iam deest umor.
Servius HOME

bav1646.276 bnf7959.164 bnf7960.125 bnf7962.62 bnf10307.338 csg861.66 med221.235 ubk206.196 uldBPL52.38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik