monumenta.ch > Servius > 295
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 295

1 lm|tartarei quae fert acherontis ad undas|lm sequitur illud Pythagoricum, dicens tenuisse eos viam post errorem silvarum, quae vel ad vitia vel ad virtutes, ut diximus, ducit.
2 lm|tartarei acherontis|lm Acheronta vult quasi de imo nasci Tartaro, huius aestuaria Stygem creare, de Styge autem nasci Cocyton. et haec est mythologia: nam physiologia hoc habet, quia qui caret gaudio sine dubio tristis est. tristitia autem vicina luctui est, qui procreatur ex morte: unde haec esse apud inferos dicit.
Servius HOME

bav1646.276 bnf7959.164 bnf7960.125 bnf7962.62 bnf10307.337 csg861.64 med221.234 ubk206.196 uldBPL52.37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik