1 | lm|horrendum stridens|lm pro 'horrende': adverbium qualitatis derivatum in nomen. |
2 | lm|flammisque armata chimaera|lm Typhonis et Echidnae filia, ore leo, postremis partibus draco, media caprea secundum fabulas fuit. re vera autem mons est Ciliciae, cuius hodieque ardet cacumen, iuxta quod sunt leones; media autem pascua sunt, quae capreis abundant; ima vero montis serpentibus plena. hunc Bellerophontes habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur occidisse. |