monumenta.ch > Servius > 287
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 286 <<<     >>> Versus 288

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 287

1 lm|centumgeminus briareus|lm centies duplex: secundum fabulas ipse etiam dictus est Aegaeon. qui, ut non nulli tradunt, pro diis adversus Gigantes bella gessit, ut vero alii adfirmant, contra deos pugnavit eo maxime tempore quo inter Iovem et Saturnum de caelesti regno certamen fuit: unde eum a Iove fulmine ad inferos tradunt esse trusum. alii dicunt, cum Iuno et Minerva et Neptunus ceterique dii Iovem ligare vellent, a Thetide Briareum adhibitum Iovem vinculis exemisse.
2 lm|ac belva lernae|lm hydram dicit, serpentem inmanis magnitudinis, quae fuit in Lerna Argivorum palude; sed latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. cum saepe amputata triplarentur, admoto ab Hercule incendio consumpta narratur, cuius felle Hercules sagittas suas tinxisse dicitur. sed constat hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantes vicinam civitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant: quod Hercules videns loca ipsa exussit et sic aquae clausit meatus; nam hydra ab aqua dicta est. potuisse autem hoc fieri ille indicat locus, ubi dicit omne per ignem excoquitur vitium atque exudat inutilis umor. et utrum hic distinctio plena sit, an 'horrendum stridens' inferioribus iungendum sit? stridere enim bene Chimaerae datur, quae et serpentes habet et flammas.
Servius HOME

bav1646.275 bnf7959.164 bnf7960.125 bnf7962.61 bnf10307.337 csg861.63 med221.234 ubk206.196 uldBPL52.37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik