monumenta.ch > Servius > 617 > 286
    >>> Versus 287

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 286

1 lm|centauri in foribus stabulant|lm bene 'in foribus', quia ea quae contra naturam possunt creari, statim pereunt. aut ideo in aditu monstra sunt posita, ut propter hoc terribiliora essent inferis. 'stabulant' autem habitant. et usurpative dixit, ut 'populat', luctat; nam stabulor dicimus. et bene adlusit, quia ex parte equi sunt. Centauri autem Ixionis et nubis filii sunt. Ixion enim amatam Iunonem de stupro interpellavit. illa confessa Iovi est, et ex eius voluntate nubem ei in suam formam conversam obtulit, unde feruntur nati esse Centauri.
2 lm|scyllaeque biformes|lm bene plurali usus est numero: nam et illa Nisi secundum alios in avem conversa est, secundum alios in piscem. ergo etiam ipsa biformis fuit, sicut haec in Siciliae freto. dictum autem est per poetae scientiam vel licentiam. quidam pluralem numerum pro singulari positum volunt: nam quae in avem conversa est nihil terroris habet. harum sane fabulae in bucolicis plenius narratae sunt.
Servius HOME

bav1646.275 bnf7959.164 bnf7960.125 bnf7962.61 bnf10307.337 csg861.62 med221.234 ubk206.196 uldBPL52.37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik