1 | lm|vana tenere|lm utrum καθόλου, an quae ex his vana sunt? et duo somniorum genera putantur: unum de caelo, ut 'visa dehinc caelo facies delapsa parentis Anchisae', quod est verum, aliud ab inferis, quod est vanum. |
2 | lm|foliisque sub omnibus haerent|lm qui de somniis scripserunt dicunt, quo tempore folia de arboribus cadunt, vana esse somnia: quod per transitum tetigit. 'vana' autem ideo, quia ab inferis; nam vera mittunt superi. Homerus καὶ γάρ τ' ὄναρ ἐκ Διός ἐστίν: somnium de Iove. |