1 | lm|eumenidum thalamlm Furiae numquam nupserunt: unde thalamos accipiamus in quibus natae sunt. alii thalamos dicunt, qui facti sunt auctoribus Furiis, in quibus adulteria et caedes admiserunt: sed non procedit, quia ait 'terribiles visu formae'. et ut non videatur esse contrarium quia Furias paulo post alibi dicit esse: nam possunt hic natae esse, et alibi manere, et alibi officium exercere poenarum. |