monumenta.ch > Servius > 273
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 272 <<<     >>> Versus 274

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 273

1 lm|vestibulum|lm ut Varro dicit, etymologiae non habet proprietatem, sed fit pro captu ingenii: nam vestibulum, ut supra diximus, dictum ab eo, quod ianuam vestiat. alii dicunt a Vesta dictum per inminutionem: nam Vestae limen est consecratum. alii dicunt ab eo, quod nullus illic stet; in limine enim solus est transitus: quomodo vesanus dicitur non sanus, sic vestibulum quasi non stabulum.
2 lm|faucibus orclm deum posuit pro loco, ut Iovem dicimus et aerem significamus: Horatius 'manet sub Iove frigido venator'. Orcum autem Plutonem dicit: nec enim per Charonta possumus intellegere inferos dictos, quia minor potestas pro imperio numquam ponitur, sed illa quae tenet imperium. ergo alter est Charon: nam Orcus idem est Pluton, ut in Verrinis indicat Cicero dicens 'ut alter Orcus venisse Hennam et non Proserpinam, sed ipsam Cererem rapuisse videatur'. alibi ait 'qua Ditem patrem emersisse ab inferis putant'. dicimus autem et hic Dis et hic Ditis.
Servius HOME

bav1646.275 bnf7959.163 bnf7960.125 bnf7962.61 bnf10307.336 csg861.59 med221.233 ubk206.196 uldBPL52.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik