monumenta.ch > Servius > 265
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 264 <<<     >>> Versus 266

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 265

1 lm|et chaos|lm elementorum confusio. invocat autem rerum primordia, quae in elementorum fuerunt confusione. per Phlegethonta, inferorum fluvium, ignem significat: nam φλὸξ Graece, latine ignis est; unde secundum Heraclitum cuncta procreantur. et re vera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione dicat 'sterili non quicquam frigore gignit'.
2 lm|loca nocte silentia late|lm aut hoc est quod supra ait 'umbraeque silentes', aut vult ostendere, esse partem mundi, in qua perpetuae sunt tenebrae. cum enim probatum sit quod legimus 'et minima contentos nocte Britannos', sphaerae exigit ratio, ut e contrario sit regio noctibus vacans.
Servius HOME

bav1646.274 bnf7959.163 bnf7960.124 bnf7962.61 bnf10307.336 csg861.58 med221.233 ubk206.196 uldBPL52.36