monumenta.ch > Servius > 264
    >>> Versus 265

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 264

1 lm|dii quibus imperium est animarum|lm plenus locus alta sapientia. de qua varie disserunt philosophi: nam dicunt per alios animas ad inferos duci, ut 'hac animas ille evocat Orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit'; item per alios transferri, ut 'navita sed tristis'; per alios purgari, ut 'aliae panduntur inanes suspensae ad ventos'; per alios vero ad summa revocari, ut 'Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno'. sciens ergo de deorum imperio varias esse opiniones, prudentissime tenuit generalitatem. ex maiore autem parte Sironem, id est magistrum suum Epicureum sequitur. huius autem sectae homines novimus superficiem rerum tractare, numquam altiora disquirere.
2 lm|umbraeque silentes|lm secreta inferorum semper silentia: nam hominum umbrae loquuntur. hinc est 'quae sacra silentia norunt'. invocat autem summum bonum, quod in silentio constare manifestum est.
Servius HOME

bav1646.274 bnf7959.163 bnf7960.124 bnf7962.61 bnf10307.336 csg861.57 med221.233 ubk206.196 uldBPL52.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik