1 | lm|solida inponit taurorum viscera flammis|lm non exta dicit, sed carnes, nam 'viscera' sunt quicquid inter ossa et cutem est: unde etiam visceratio dicitur, ut diximus supra. ergo per 'solida viscera' holocaustum significat, quod detractis extis arae superinponebatur. quae nonnumquam abluta et elixa etiam ipsa reddebantur: unde infert 'fundens ardentibus extis'. quamquam alii pro parte totum velint, ut per exta totum animal intellegatur. |