1 | lm|volantes|lm volucres: participium pro nomine posuit, ut 'plurimus Alburnum volitans cui nomen asilo est': licet illic sit etiam altera figura. sane sciendum Lucretium et alios physicos dicere aerem corporeum esse, unde et aves sustinet; sed hunc cedere vapori sulphureo, unde aves in illis locis desertae aere, quo portari solent, concidunt non odore, sed pondere: quod potest esse veri simile, quia altius in eodem loco possunt volare, ut 'tollunt se celeres liquidumque per aera lapsae'. |