monumenta.ch > Servius > 230
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 229 <<<     >>> Versus 231

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 230

1 lm|spargens|lm quia res aguntur infernae. in secundo Aeneas deos portaturus ait 'donec me flumine vivo abluero'. hic enim erat mos, ut diximus supra.
2 lm|felicis olivae|lm arboris festae. sed moris fuerat ut de lauro fieret. sane dicit Donatus quod hoc propter Augustum mutavit. nam nata erat laurus in Palatio eo die, quo Augustus: unde triumphantes coronari consueverant. propter quam rem noluit laurum dicere ad officium lugubre pertinere.
Servius HOME

bav1646.273 bnf7959.162 bnf7960.124 bnf7962.60 bnf10307.334 csg861.52 med221.229 ubk206.196 uldBPL52.35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik