1 | lm|ter socios|lm aut saepius, aut re vera ter: licet enim a funere contraxerint pollutionem, tamen omnis purgatio ad superos pertinet, unde et ait inparem numerum: aut quia hoc ratio exigit lustrationis. |
2 | lm|circumtulit|lm purgavit. antiquum verbum est. Plautus 'pro larvato te circumferam', id est purgabo: nam lustratio a circumlatione dicta est vel taedae vel sulphuris. Iuvenalis 'si qua darentur sulphura cum taedis'. |