monumenta.ch > Servius > 216
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 215 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 216

1 lm|ante cupressos constituunt|lm cupressus adhibetur ad funera, vel quod caesa non repullulat, vel quod per eam funestata ostenditur domus, sicut laetam frondes indicant festae. Varro tamen dicit pyras ideo cupresso circumdari propter gravem ustrinae odorem, ne eo offendatur populi circumstantis corona, quae tamdiu stabat respondens fletibus praeficae, id est principi planctuum, quamdiu consumpto cadavere et collectis cineribus diceretur novissimum verbum 'ilicet', quod ire licet significat: unde est 'dixitque novissima verba'.
Servius HOME

bav1646.272 bnf7959.162 bnf7960.123 bnf7962.60 bnf10307.334 csg861.49 med221.229 ubk206.196 uldBPL52.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik