monumenta.ch > Servius > 198
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 197 <<<     >>> Versus 199

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 198

1 lm|observans quae signa ferant|lm servare enim et de caelo et de avibus verbo augurum dicitur.
2 lm|quo tendere pergant pascentes|lm hinc iam optimum significatur augurium, quod pascebant. nam Romani moris fuit et in comitiis agendis et in bellis gerendis pullaria captare auguria. unde est in Livio quod cum quidam cupidus belli gerendi a tribuno plebis arceretur ne iret, pullos iussit adferri: qui cum missas non ederent fruges, inridens consul augurium ait 'vel bibant', et eos praecipitavit in Tiberim: inde navibus victor revertens [ad Africam tendens] in mari cum omnibus quos ducebat extinctus est. multi 'pascentes' distingunt, et absolutus est sensus. alii dicunt 'pascentes volando' et referunt ad naturam columbarum, quae exilientes pascere consuerunt. alii 'volando' ambulando dicunt: vola enim dicitur media pars pedis sive manus.
Servius HOME

bav1646.272 bnf7959.161 bnf7960.123 bnf7962.58 bnf10307.333 csg861.47 med221.231 ubk206.196 uldBPL52.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik