1 | lm|cum forte columbae|lm auguria aut oblativa sunt, quae non poscuntur, aut inpetrativa, quae optata veniunt. hoc ergo quia oblativum est, ideo dixit 'forte'. bene autem a columbis Aeneae datur augurium, et Veneris filio et regi: nam ad reges pertinet columbarum augurium, quia numquam solae sunt, sicut nec reges quidem. |