1 | lm|aramque sepulcrlm pyram dicit, quae in modum arae construi lignis solebat: nam et sequitur 'congerere arboribus caeloque educere certant'. et aram, quae ante sepulcrum fieri consuevit, intellegere non possumus, ut 'stant manibus arae', cum nondum facta sit funeratio, quae praecedit sepulcrum. Probus tamen et Donatus de hoc loco requirendum adhuc esse dixerunt. |