monumenta.ch > Servius > 176
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 175 <<<     >>> Versus 177

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 176

1 lm|praecipue pius Aeneas|lm ubique Aenean supra ceteros inducit mortem cuiuslibet dolere, ut nunc Amyci casum gemit, item 'casuque animum concussus amici'. hinc ei dat circa sepulturam etiam sordida officia, quae in aliis denegat locis. qui enim de pietatis generibus scripserunt primum locum in sepultura esse voluerunt: unde cum pontificibus nefas esset cadaver videre, magis tamen nefas fuerat si visum insepultum relinquerent. genus autem fuerat sepulturae iniectio pulveris: unde est 'aut tu mihi terram inice'. Horatius 'non est mora longa; licebit iniecto ter pulvere curras'.
Servius HOME

bav1646.271 bnf7959.161 bnf7960.122 bnf7962.58 bnf10307.332 csg861.43 med221.228 ubk206.196 uldBPL52.33