2 | lm|lucos stygis et regna invia vivis aspicies|lm Seneca scripsit de situ et de sacris Aegyptiorum. hic dicit circa Syenen, extremam Aegypti partem, esse locum, quem Philas, hoc est amicas, vocant ideo quod illic est placata ab Aegyptiis Isis, quibus irascebatur quod membra mariti Osiridis non inveniebat, quem frater Typhon occiderat. quae inventa postea cum sepelire vellet, elegit vicinae paludis tutissimum locum, quam transitu constat esse difficilem; limosa enim est et papyris referta et alta. ultra hanc est brevis insula, inaccessa hominibus, unde Abatos appellata est: Lucanus 'hinc Abatos, quam nostra vocat veneranda vetustas' (Lucan. 10,323). haec palus Styx vocatur, quod tristitiam transeuntibus gignit. sane ad illam insulam ab his qui sacris inbuti sunt, certis transitur diebus. lectum est etiam quod vicini populi cadavera suorum ad alteram regionem transferunt; sed si quis forte in fluvio pereat nec eius inveniatur cadaver, post centum ei annos ultima persolvuntur. hinc est tractum 'centum errant annos volitantque haec litora circum'. |