monumenta.ch > Servius > 152
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 151 <<<     >>> Versus 153

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 152

1 lm|sedibus hunc refer ante suis|lm apud maiores, ut supra diximus, omnes in suis domibus sepeliebantur, unde ortum est ut lares colerentur in domibus: unde etiam umbras larvas vocamus a laribus, nam dii penates alii sunt. inde est quod etiam Dido cenotaphium domi fecit marito. ergo aut secundum istum locutus est morem, quamvis adhuc Troiani domos non habuerint: aut dicit, refer hunc naturalibus sedibus, id est terrae: nam in aqua perierat. verum tamen illud est, ut intellegamus eam dicere, sepeli eum: nam sepulcrum sedes vocatur: Horatius 'nulla certior tamen rapacis Orci sede destinata divitem manet erum', Vergilius 'et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen'. vel 'suis', quoniam eiusdem nominis locum habiturus sit. persuadet autem sepulturam, ut possit recentis cadaveris uti anima, ut ait Lucanus 'non in tartareo latitantem poscimus antro adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata descendentem animam: primo pallentis hiatu haeret adhuc Orci' (Lucan. 6,712).
Servius HOME

bav1646.270 bnf7959.160 bnf7960.122 bnf7962.57 bnf10307.331 csg861.39 med221.227 ubk206.196 uldBPL52.32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik