monumenta.ch > Servius > 140
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 139 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 140

1 lm|sed non ante datur|lm sive iustis sive iniustis. sic intellegentes removebimus quaestionem: hinc enim dicit 'longo post tempore visum'. ex eo enim quod dicit descendisse aliquos, ramum quoque depositum esse significat.
2 lm|telluris operta|lm secundum eos qui dicunt inferos in medio esse terrarum: quos Iuvenalis dicit putari esse sub terris, ut 'esse aliquos manes et subterranea regna'.
Servius HOME

bav1646.270 bnf7959.160 bnf7960.122 bnf7962.57 bnf10307.331 csg861.37 med221.227 ubk206.195 uldBPL52.32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik