monumenta.ch > Servius > 134
    >>> Versus 135

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 134

1 lm|bis stygios innare lacus|lm modo et post mortem. quod autem dicit Ovidius Aenean inter deos relatum, non mirum est: nam, ut supra diximus, necesse est etiam relatorum inter deos apud inferos esse simulacra, ut Herculis, Liberi patris, Castoris et Pollucis. multi hoc non videntes ad Sibyllam referunt, ut dicat: vis me bis inferos cernere, modo et 'cum me lucis Hecate praefecit Avernis', quod est paulo post dictura. quod si est, non bis haec, sed tertio inferos cernet: nam quandoque etiam ipsa morietur. item hi supra dictam non videntes rationem, dicunt de se Sibyllam dicere: nam si de Aenea dicat, non eum praevidet deum futurum. quod si est, caruit numine et quemadmodum est de Miseno vaticinatura? unde referre nos debemus ad id ut dicamus etiam post apotheosin apud inferos remanere simulacra.
2 lm|stygios lacus|lm Styx palus quaedam apud inferos dicitur, de qua legimus 'di cuius iurare timent et fallere numen': quod secundum fabulas ideo est, quia dicitur Victoria, Stygis filia, bello Gigantum Iovi favisse: pro cuius rei remuneratione Iuppiter tribuit ut dii iurantes per eius matrem non audeant fallere. ratio autem haec est: Styx maerorem significat, unde ἀπὸ τοῦ στυγεροῦ, id est a tristitia Styx dicta est. dii autem laeti sunt semper: unde etiam inmortales, quia ἄφθαρτοι καὶ μακάριοι, hoc est sine morte beati. hi ergo quia maerorem non sentiunt, iurant per rem suae naturae contrariam, id est tristitiam, quae est aeternitati contraria. ideo iusiurandum per execrationem habent.
Servius HOME

bav1646.269 bnf7959.159 bnf7960.121 bnf7962.57 bnf10307.330 csg861.34 med221.226 ubk206.194 uldBPL52.31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik